GEORGIUS II

GEORGIUS II
I.
GEORGIUS II.
fil. natu maximus Ludovici praefati, ex Magdalena Brandeburgica, Patri successit A. C. 1625. ab Imp. privilegium, ut 18. Aetatis anno administrationis capax esset, nactus. De causa Marpurgensi, cum agnatis A. C. 1627. transegit: sed postea cum Vilhelmi cognom. Constantis vidua ob eandem ei bellum ortum, quod Casellanae parti utilius. Ad extremum, repentinâ morte A. C. 1661. oppressus, filios, ex Sophia Eleonora Saxonica Ludovicum habuit, successorem, quo nati Georgius et Ludovicus; ac Georgium iuniorem, qui Suecorum auspiciis in bello Danico militavit, dein Dorotheâ Augustâ Holsatâ ductâ, a Patre Itteram habitandam obtinuit. Ex Fam. Vandalica.
II.
GEORGIUS II.
prioris ex fratre Friderico II. nepos, Briegensem Principatum obtinuit, cum frater eius maior Fridericus III. Lignicensem esset nactus: sed hoc A. C. 1570. defuncto, Lignicium quoque Principatum rexit, curator nepotis. Briegam autem suam scholâ et aedificiis exornavit, et A. C. 1566. in expeditione Turcica Caesari operam navavit: de cetero singularis Dania et Poloniae Regum amicus. Morienti A. C. 1586. ex Barbara Brandeburgica superfuêre filli, Ioh. Georgius, qui vitam non nisi ad A. C. 1592. produxit, Annae Mariae Wirtenbergicae maritus, et Ioach. Fridericus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Georgius — Surnom Jo Barnais (auteur de romans policiers) Nom Georges Auguste Charles Guibourg Naissance 3 juin 1891 Paris, Mantes la Ville (Yvelines) …   Wikipédia en Français

  • Georgius — may refer to:* Franciscus Georgius Josephus van Lith (1863 1926), Jesuit priest * Georgius Calixtus (1586 1656), German Lutheran theologian * Georgius Choeroboscus (7th century), Greek educator * Georgius Merula (circa 1430 1494), Italian… …   Wikipedia

  • GEORGIUS — I. GEORGIUS Dux Clatentiae, frater Eduardi IV. Angliae Regis, ob turbas ad necem damnatus: cum optio mortis daretur, in vino Malvatico exstingui voluit, Camden. Principes ex Fam. Palatina. II. GEORGIUS Ernesti praefati fil. secundo genitus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Georgius, S. (12) — 12S. Georgius, M. (23. al. 24. April). Dieser hl. Martyrer Georgius wird in den Kirchen des Morgen und Abendlandes als einer der größten und ruhmreichsten Blutzeugen verehrt. Er führt bei den Griechen den Beinamen Μεγαλόμαρτυρ d. i. »Erzmartyrer« …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Georgius, S. (3) — 3S. Georgius, Ep. (1. Febr.) Dieser hl. Georgius (zum Unterschiede von einem andern hl. Bischofe dieses Namens in Mitylene »der Jüngere« genannt), wurde im J. 782 vom ältern hl. Bischof Georgius von Mitylene (s. S. Georgius10) zum Priester… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Georgius — (as used in expressions) Agricola Georgius Georgius Florentius Georgius Olai * * * …   Universalium

  • Georgius — (as used in expressions) Agricola, Georgius Georgius Florentius Georgius Olai …   Enciclopedia Universal

  • GEORGIUS I — I. GEORGIUS I. fil. minimus natu Philippi cognom. Magnanimi, Hassiae Landgravii, lineam Darmstattinam inchoavit: Ei a Patre superior Catimelibocensis Comit. pars assignata fuerat, sicut Philippo inferior; qui cum Reinfellâ habitatâ. sterile… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Georgius, S. (10) — 10S. Georgius, Ep. (7. April). Dieser hl. Georg, Bischof von Mitylene (jetzt Metelin) auf der Insel Lesbos, war der Sohn vornehmer, reicher und frommer Eltern, verließ aber um Christi willen alle irdische Ehre und benützte sein Vermögen zum… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Georgius, S. (2) — 2S. Georgius, Ep. M. (22. Jan.) Dieser hl. Georgius, Bischof von Debolta, litt in Bulgarien. Die Bulgaren, welche seit dem J. 679 das Land vom Dniester bis zur Donau, und von der Donau bis zum Hämus (also das heutige Bessarabien, die Moldau,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”